Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.13.1 | Cic. Fam. 12.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 12.13.4 |
12.13.1
S . v . b . e . v . Cum rei p . vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum , quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti , et laetamur et mirari satis non possumus . fatale nescio quid tuae virtuti datum , id quod saepe iam experti sumus . est enim tua toga omnium armis felicior ; quae nunc quoque nobis paene victam rem p . ex manibus hostium eripuit ac reddidit . nunc ergo vivemus liberi , nunc te , omnium maxime civis et mihi carissime , id quod maximis rei p . tenebris comperisti , nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p . amoris et , quae saepe pollicitus es te et taciturum dum serviremus , et dicturum de me tum cum mihi profutura essent , nunc illa non ego quidem dici tanto opere
desiderabo quam sentiri a te ipso . neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse , ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed similia illis
cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes .
12.13.2
sunt tibi , M . Tulli , liberi propinquique digni quidem
te et merito tibi carissimi ; esse etiam debent in re p . proxime hos can , qui studiorum tuorum sunt aemuli , quorum esse cupio tibi copiam ; sed tamen non maxima me turba puto excludi , quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia quae velis et probes producere . animum tibi nostrum fortasse probavimus , ingenium diutina servitus certe , qualecumque est , minus tamen quam erat passa est videri .
12.13.3
nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas
potuimus navis deduximus , dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus , secuti sumus classem Dolabellae cui L . Figulus praeerat ; qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non
decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit . nos illa relicta , quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera , quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat , Turullius quaestor praeerat , Cyprum petivimus . ibi quae
cognovimus scribere ad vos quam celerrime voluiiuus .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.13.1 | Cic. Fam. 12.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 12.13.4 |